Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Dies Domini IntraText CT - Text |
|
|
Prima hebdomadis dies 21. Hoc super fundamentum, ab apostolicis inde temporibus, « prima sabbatorum dies », prima hebdomadis, ipsam Christi discipulorum vitam modulari coepit (cfr 1 Cor 16,2). « Prima post sabbatum dies » fuit quoque dies quo Troados fideles « ob fractionem panis » conveniebant, cum Paulus discedens eos allocutus est ac miraculum patravit, ut Eutychum iuvenem ad vitam revocaret (cfr Act 20,7-12). Apocalypsis liber usum testatur hanc primam hebdomadis diem appellandi dominicam diem (cfr 1,10). Haec iam una est ex notis qua Christiani ab iis qui circa sunt dignoscuntur. Id animadvertit ab ineunte usque secundo saeculo Bitiniae procurator, Plinius Iunior, Christianorum consuetudinem referendo « quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere ».(19) Verumtamen, cum Christiani « diem Domini » enuntiarent, huic vocabulo illam plenam tribuebant significationem, quae a paschali nuntio manat: « Dominus est Iesus Christus » (Philp 2,11: cfr Act 2,36; 1 Cor 12,3). Eodem titulo compellabatur Christus quo Septuaginta interpretabantur, in Veteris Foederis revelatione, Dei nomen proprium, IHWH, quod nefas erat enuntiare.
|
19) Epist. 10, 96, 7. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |