Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Dies Domini IntraText CT - Text |
|
|
Octavus dies, aeternitatis figura 26. Verumtamen, quod sabbatum septimus est hebdomadis dies, id effecit ut dies Domini sub lumine additicii symbolismi consideraretur, qui Patribus cordi fuit: dominica, praeter quam quod dies primus est, « dies octavus » quoque est, qui scilicet, pro septenaria dierum consecutione, unicum et transcendentem locum obtinet, qui non modo temporis initium evocat, verum etiam « futuri saeculi » finem. Sanctus Basilius planum facit unicum prorsus diem significare dominicam, qui praesens tempus sequetur, diem scilicet sine fine qui neque vesperam neque matutinum tempus experietur, saeculum imperiturum quod veterascere non potest; dominica constans ut vitae indeficientis nuntius, qui Christianorum usque concitat spem iisque itinerantibus animos addit.(26) Novissimum diem prospectans, qui symbolismum sabbatum praecipientem plene reddit verum, sanctus Augustinus Confessionum opus concludit escaton dilucidans tamquam « pacem quietis, pacem sabbati, pacem sine vespera ».(27) Dominicae celebratio, quae « primus » simulque « octavus » est dies, Christianum ad vitae aeternae metam compellit.(28)
|
26) Cfr S. Basilius, De Spiritu Sancto 27, 66: SC 17, 484-485. Cfr quoque Epistola Barnabae 15, 8-9: SC 172, 186-189; S. Iustinus, Dialogus cum Tryphone Iudaeo 24. 138: PG 6, 528. 793; Origenes, Hom. in psalmos, Psalmus 118 (119), 1: PG 12, 1588. 27) Confessionum libri XIII 50: CCL 27, 272. 28) Cfr S. Augustinus, Epist. 55, 17: CSEL 34, 188: « Ita ergo erit octavus, qui primus, ut prima vita sed aeterna reddatur ». |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |