Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -36-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-36-

 

Alio vero anno perrexit dominus imperator de Aquis Grani palatio, pervenit ad Compendium, ibique venit obviam ei Pippinus filius eius cum magnatis primis patris sui, Hilduvino archicapellano, et Iesse Ambianensi episcopo, Hug et Matfrido, Elisachar abbate, Gotefrido, et multis aliis perfidis, et voluerunt dominum imperatorem de regno expellere; quod prohibuit dilectus aequivocus filius eius. Supradicti impii obicientes ei multa contraria, quod impium est fari vel credi. Dixerunt Iudith reginam violatam esse a quodam duce Bernhardo, qui erat de stirpe regali, et domini imperatoris ex sacro fonte baptismatis filius, mentientes omnia; suscipientes reginam Iudith, eamque vi velantes et in monasterium mittentes, et fratres eius Chuonradum et Ruodolfum tondentes et in monasterio mittentes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License