Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -37-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-37-

 

Ipso eodemque anno pervenit dominus imperator ad Niwimagun castrum, quod situm est super fluvium quod dicitur Walum: et multitudo hominum ex omnibus regnis suis venit ad eum, inter quos venerunt supradicti adversarii eius, et superaverat eos dominus imperator, et divisit eos atque commendavit. Et Hlutharius filius eius cum iuramento fidelitatem promisit, ut post hoc numquam talia committere debuisset. Et ibi Iesse iusto iudicio episcoporum depositus est. Ibi fuit aequivocus filius eius, qui in omnibus laboribus patris adiutor eius exstitit. Inde venit dominus imperator Aquis ad sedem suam, et supradicta coniux venit ibi obviam ei, quam honorifice suscepit, iubente Gregorio Romano pontifice cum aliorum episcoporum iusto iudicio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License