Elegerunt tunc unum impudicum et
crudelissimum, qui dicebatur Ebo, Remensis episcopus, qui erat ex originalium
servorum stirpe, ut eum immaniter afflixisset cum confinctionibus ceterorum. Inaudita locuti sunt,
inaudita fecerunt, cottidie improperantes ei. Abstulerunt ei gladium a femore
suo, iudicio servorum suorum induentes eum cilicio. Tunc impletum epilogium
Hieremiae prophetae dicentis: Servi dominati sunt nostri. O qualem
remunerationem reddidisti ei! Fecit te liberum, non nobilem, quod impossibile
est. Post
libertatem vestivit te purpura et pallio; tu eum induisti cilicio. Ille te pertraxit
immeritum ad culmen pontificale; tu eum falso iudicio voluisti expellere a
solio patrum suorum. Crudelis, cur non intellexisti praecepta dominica: Non est
servus supra dominum. Quamobrem contempsisti praecepta apostolica illius, qui usque
ad tertium caelum raptus erat, ut inter angelos disceret, quid hominibus
imperaret? Ille sic praecepit dicens: Omnibus potestatibus sublimioribus
subiecti estote. Non est enim potestas nisi a Domino. Et iterum alius dicit: Deum timete, regem honorificate.
Servi
subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam
discolis: haec est enim gratia. Tu vero Deum non timuisti, nec regem honorasti.
Si unusquisque gratiam Dei adipisci poterit talia faciendo, profecto iram Dei
habebit talia contemnendo. Crudelis, quis
consiliarius tuus fuit, aut ductor tuus? Nonne ille, qui est rex super omnes filios
superbiae? qui dicebat Deo creatori suo: Haec omnia tibi dabo, si procidens
adoraberis me! O domine Iesu Christe, ubi erat angelus tuus; qui omnia
primogenita Aegypti una nocte facile delevit? et ille qui in castris Assyriorum
sub Sennacherib, rege iniquo, nocte una centum octuaginta quinque milia
perfidorum exstinxit, testante Esaia propheta? Aut ille as qui Herodem iuniorem
contionantem percussit, ut statim scatere coepit vermibus? Et tu terra, quae
eum sustulisti illo in tempore, quare non aperuisti os tuum, ut devorares eum,
sicut iam olim fecisti Dathan et Abiron? Tu non intellexisti triformem legem tuam quae
dicit: Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo. Tibi
vaticinavit Zacharias propheta, dicens: Non vivas, quia mendacium locutus es in
nomine Domini. Deus manifestavit malitiam tuam, et conservavit illi regnum et
gloriam suam. Propter cupiditatem et mendacium magna te impietate perdidisti. Corrue nunc in opproprium omnibus diebus vitae tuae. Per
praecipitia cupiditatis et falsitatis crescat ignominia tua de die in diem,
sicut numerus parvus per artem arithmeticam surgit in maximum. Crudelis, adhuc
imperfectum est canonicum iudicium tuum. Necesse est enim, ut perfectum fiat iudicium ad
maiorem ignominiam tuam. Patres tui erant pastores caprarum, non consiliarii
principum. Tu cum ceterorum iudicio Iesse a sacerdotio deposuisti; nunc iterum
revocasti eum in gradum pristinum. Aut tunc, aut nunc falsum iudicium
exhibuisti; imitator eius fuisti, de quo poeta in libro sexto Aeneidos canit:
Infelix Theseus,
Flegiasque miserrimus omnes
Admonet, et magna testatur voce per umbras:
Discite iustitiam moniti et non temnere Divos.
Vendidit hic auro patriam, dominumque
potentem
Imposuit, fixit leges pretio atque refixit.
Quid possum tibi amplius dicere? Nec si
linguam habuissem ferream et labia aenea, omnes nequitias tuas explanare nec
enumerare potuissem. Sed si aliquis fuisset, qui poetico carmine omnia facinora tua rimari
voluisset, forsitan Smirnamum vatem, vetustum Homerum, Mincianumque Maronem cum
Ovidio superare potuisset. Sed temptatio piissimi principis, quam pertulit a
nequissimis, nihil ob aliud fuisse creditur, nisi ut probaretur eius bonitas,
sicut et patientia beati Iob. Sed magna discrepatio erat inter persecutoribus
utriusque. Qui beato Iob insultabant, reges fuisse leguntur in libro beati
Tobiae: qui istum vero maxime affligebant, legales servi eius fuerunt ac patrum
suorum.
|