Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -47-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-47-

 

Post sanctum diem epiphaniae iterum Hludowicus misit legatos suos ad patrem, Grimaldum venerabilem abbatem atque presbyterum et Gebaardum nobilissimum atque fidelissimum ducem. Qui venientes Aquis, consensit eis Hlutharius, ut viderent patrem cum insidiatoribus, quorum unus vocabatur Othgarius episcopus, alter vero Righardus perfidus. Venientes legati ad conspectum principis, humiliter prosternentes se pedibus eius. Post haec salutaverunt eum ab aequivoco filio suo. Secreta vero verba noluerunt ei indicare propter insidiatores praesentes, sed aliquo motu signorum fecerunt eum intellegi, ut aequivocus eius hoc consentire noluisset supplicium patris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License