Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -52-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-52-

 

Hlutharius vero residens in civitate Cavillonum, ubi multa mala commiserat, expoliando ecclesias Dei, fideles patris sui, ubicumque eos comprehendere potuerat, praeter legatos tantum, martyres exhibuit. Insuper et sanctimonialis feminam, quae erat soror ducis Bernhardi, nomine Gerbirch, iussit in vase vinatico claudere, et proicere in flumen Ararim, de quo poeta canit:

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim.

Ibi eam diu affligens, quousque exstinxit eam iudicio coniugum impiorum consiliariorum eius, implens psalmodicam prophetiam: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perversus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License