Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -53-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-53-

 

Post hoc misit legatos suos imperator ad illum, Marachwardum venerabilem abbatem, cum ceteris fidelibus suis, cum epistulis exhortatoriis, quibus admonuit eum imprimis, ut recordatus fuisset omnipotentis Dei et mandatorum eius, ut averteret se a via sua prava, ut intellegeret quam districtum iudicium esset Dominum contemnere in praeceptis suis. Dicit enim Deus inter alia praecepta: Honora patrem et matrem, et: Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Hoc praeceptum non per prophetas mandavit neque per apostolos, sed ipse Deus scribendo observare praecepit, et quam grave sit hoc praetermittere, in libro Deutronomio postmodum ostendit dicens: Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coercitus oboedire contempserit, apprehenderent eum, et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii, dicentque ad eos: Filius iste noster protervus et contumax est, monita nostra audire temnit, comissationibus vacat et luxuriae atque conviviis; lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri. Et universus Israel audiens pertimescat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License