Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -54-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-54-

 

Postquam Hlutharius locutus fuisset cum supradictis missis, legationem eorum grave ac dure suscepit, et minas eis promisit, quod adhuc non est impletum, neque postmodum fiet. Illi revertentes ab eo, venerunt ad imperatorem, nuntiantes ei omnia quae audierant. Inde pater eius ingemiscens, congregavit multitudinem copiosam, et perrexit post eum ubi audierat eum esse. Venerunt filii eius obviam ei, Pippinus ab occidente et aequivocus eius ab oriente, uterque cum magna multitudine ad obsequium patris. Cumque properarent Aurelianensium civitati, ubi erat Hlutharius prope cum seductoribus suis impiis, de quibus superius mentio facta est, noluit quiescere exhortationibus patris; sed quadam nocte elongavit se ab eo quasi fugiendo. Tunc imperator misit legatos suos post illum, Badaradum episcopum Saxonicum, et Gebehardum nobilissimum ac fidelissimum ducem, et Berengarium sapientem, propinquum suum. Qui venientes ad eum, statim supradictus episcopus praecepit ei cum edictu omnipotentis Dei sanctorumque omnium eius, ut se alienaret a societate impiorum seductorum eius, ut licuisset fideles imperatoris ostendere, si voluntas Dei esset, ut discordia eorum permaneret, an non. Post legationem episcopi supra nominati duces protulerunt quod eis imperatum fuerat. Quos statim rogavit ad modicum tempus egredi foras, et statim iterum revocavit, deprecans eos, ut ei consilium dedissent de omnibus actis suis. At illi instruxerunt eum, ut veniret ad misericordiam patris cum ceteris seductoribus, promittentes pacem. Et ille cum eis promisit venire. Inde regredientes legati venerunt ad principem, nuntiantes ei quae gesta erant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License