Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -55-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-55-

 

Post eos venit Hlutharius ubi erat imperator, pater eius, sedens in papilione suo, quod erat extensum in altum valde in campo magno, ubi eum exercitus omnis contemplari potuit, et filii eius fideles steterunt iuxta eum. Tunc veniens Hlutharius cecidit ad pedes patris, et post eum socer eius Hug timidus. Tunc Matfridus, et ceteri omnes qui primi erant in facinore illo, postquam surrexerunt de terra, confessi sunt se valde deliquisse. Post haec iuravit Hlutharius patri suo fidelitatem, ut omnibus imperiis suis oboedire debuisset, et ut iret in Italiam et ibi maneret, et inde non exiret nisi per iussionem patris. Tunc iuraverunt et ceteri. Post haec piissimus princeps indulgentiam dedit eis, si hoc iuramentum conservarent. Dimisit eos habere patrimonia et omnia quae habebant, praeter quod ipse manu propria tradidit eis. Diviserunt se ibi, et Hlutharius perrexit in Italiam cum consentaneis suis pessimis, et statim Matfridus, qui erat maximus incentor omnium illorum malorum, mortuus est et ceteri nonnulli. Hi vero qui remanserant, febre correpti sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License