Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -56-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-56-

 

Imperator vero inde regrediens, venit ad palatium Theodonis, et ibi totam hiemem peregit. Post natalem Domini altero anno habuit conventum magnum populorum, et ibi Ebo turpissimus rusticus venit, quem ibi episcopi firmiter movere non ausi sunt, timentes ut eorum proditor exsistere debuisset. Et ideo suaserunt eum, ut se concederet ministerium sacerdotale minime habere posse; quod et ita fecit, et ideo sic plane dimissus est. Quod adhuc omnino emendare opus est, quia melior est iustum iudicium sanctorum patrum exercere in eo, quam falsam pietatem sub obtentu religionis demonstrare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License