Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -3-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-3-

 

Sed ille qui iunior natu erat, semper ab infantia sua timere Deum et amare didicerat, et quicquid sui habebat, propter nomen Domini pauperibus distribuebat. Erat enim optimus filiorum eius, sicut ab exordio mundi frequenter iunior frater seniorem fratrem meritis praecedebat. In filiis primi parentis generis humani primo declaratum est, quem Dominus in evangelio suo Abel iustum nominat. Abraham duos filios habuit, sed iunior melior seniori effectus est. Isaac duos filios habuit, sed iunior electus est. Iesse multos filios habuit, sed novissimus, qui erat pastor ovium, ad regni gubernacula super omnem Israelem Deo iubente in regem electus et unctus est. Cuius de semine olim Christus promissus incarnari dignatus est. Talia et similia enumerare prolixum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License