Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -6-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-6-

 

Supradictus vero imperator cum iam intellexit appropinquare sibi diem obitus sui - senuerat enim valde - vocavit filium suum Hludowicum ad se cum omni exercitu, episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, locopositis: habuit generale colloquium cum eis Aquis Grani palatio pacifice et honeste, admonens ut fidem erga filium suum ostenderent, interrogans omnes a maximo usque ad minimum, si eis placuisset, ut nomen suum, id est imperatoris, filio suo Hludowico tradidisset. Illi omnes exsultando responderunt, Dei admonitionem esse illius rei. Quod factum, in proxima die dominica ornavit se cultu regio, et coronam capiti suo imposuit; incedebat clare decoratus et ornatus, sicut ei decuerat. Perrexit ad ecclesiam, quam ipse a fundamento construxerat, pervenit ante altare quod erat in eminentiori loco constructum ceteris altaribus, et consecratum in honore domini nostri Iesu Christi; super quod coronam auream, aliam quam ille gestabat in capite suo, iussit imponi. Postquam diu oraverunt ipse et filius eius, locutus est ad filium suum coram omni multitudine pontificum et optimatum suorum, admonens eum imprimis omnipotentem Deum diligere ac timere, eius praecepta servare in omnibus, ecclesias Dei gubernare et defendere a pravis hominibus. Sororibus suis et fratribus qui erant natu iuniores, et nepotibus et omnibus propinquis suis indeficientem misericordiam semper ostendere praecepit. Deinde sacerdotes honorare ut patres, populum diligere ut filios, superbos et nequissimos homines in viam salutis coactos dirigere, coenobiorum consolator fuisset et pauperum pater. Fideles ministros et Deum timentes constitueret, qui munera iniusta odio haberent. Nullum ab honore suo sine causa discretionis eiecisset, et semet ipsum omni tempore coram Deo et omni populo irreprehensibilem demonstrare. Postquam haec verba et alia multa coram multitudine filio suo ostenderet, interrogavit eum, si oboediens voluisset esse praeceptis suis. At ille respondit, libenter oboedire, et cum Dei adiutorio omnia praecepta, quae mandaverat ei pater, custodire. Tunc iussit eum pater, ut propriis manibus elevasset coronam, quae erat super altare, et capiti suo imponeret ob recordationem omnium praeceptorum quae mandaverat ei pater. At ille iussionem patris implevit. Quod factum, audientes missarum sollemnia ibant ad palatium. Sustinuit enim filius patrem eundo et redeundo, quamdiu cum eo erat filius. Non post multos dies magnificis donis et innumeris honoravit eum pater suus, et dimisit eum ire Aquitaniam. Antequam divisi fuissent, amplexantes enim se et osculantes, propter gaudium amoris flere coeperunt. Ille perrexit in Aquitaniam, et dominus imperator tenuit regnum et nomen suum honorifice, sicut dignum erat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License