Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -7-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-7-

 

Postquam divisi fuerant, dominus imperator nihil aliud coepit agere, nisi in orationibus et elemosinis vacare, et libros corrigere. Et quattuor evangelia Christi, quae praetitulantur nomine Mathaei, Marci, Lucae et Iohannis, in ultimo ante obitus sui diem cum Graecis et Syris optime correxerat. Sequenti vero anno, qui est annus regni eius XLVI., mense Ianuario accepit dominum imperatorem post balneum febris. Cumque per singulos dies languor ingravesceret, nihil comedens neque bibens, nisi modicum aquae ad recreationem corporis, septimo die postquam laborare nimis secum coepit, iussit familiarissimum pontificem suum Hildibaldum venire ad se, ut ei sacramenta dominici corporis et sanguinis tribueret, ut exitum suum confirmaret. Quod factum, laboravit in infirmitate diem illum et noctem sequentem. In crastinum vero, luce adveniente, sciens quod facturus erat, extensa manu dextera, virtute qua poterat, signum sanctae crucis fronti imprimens, et super pectus et omne corpus consignavit. Novissime autem colligens pedes suos, extendens brachia et manus super corpus, clausit oculos suos, psallens hunc versum leniter: In manus tuas Domine commendo spiritum meum. Statim post haec in senectute bona plenus dierum perrexit in pace: ipso eodemque die humatum est corpus eius in ecclesia, quam ipse construxerat Aquis Grani palatio, anno aetatis suae LXXII., indictione septima.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License