Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -8-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-8-

 

Post obitum gloriosissimi supradicti imperatoris Karoli perrexit filius eius Hludowicus de partibus Aquitaniae, venit Aquis Grani palatium, et suscipit omnia regna quae tradidit Deus patri suo sine ulla contradictione. Qui est annus incarnationis Domini octingentesimus decimus quartus, qui est primus annus regni eius. Post patrem sedit in supradicto palatio, et imprimis cum maxima festinatione iussit ostendere sibi omnes thesauros patris in auro, in argento, in gemmis pretiosissimis, et in omni suppellectili. Dedit sororibus suis partem earum legalem, et quicquid remanserat, dedit pro anima patris. Maximam partem thesauri misit Romam temporibus beati Leonis papae, et quicquid super hoc remanserat, sacerdotibus et pauperibus, advenis, viduis, orfanis, omnia distribuit, nihil sibi reservans praeter mensam unam argenteam, quae triformis est, in modum quasi tres clippei in unum coniuncti; ipsam sibi retinuit ob amorem patris, et tamen eam alio pretio redemit quod pro patre tradidit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License