Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -17-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-17-

 

Postea pontifex honoravit eum magnis honoribus et multis, et reginam Irmingardam, et omnes optimates et ministros eius. Et in proxima die dominica in ecclesia ante missarum sollemnia coram clero et omni populo consecravit eum, et unxit eum ad imperatorem, et coronam auream mirae pulchritudinis cum pretiosissimis gemmis ornatam, quam secum apportaverat, posuit super caput eius. Et Irmingardam reginam appellavit Augustam, et posuit coronam auream super caput eius. Quamdiu ibi erat beatissimus papa, cottidie colloquium habebant de utilitate sanctae Dei ecclesiae. Postquam dominus imperator eum honoravit magnis et innumeris donis, tripliciter et amplius quam suscepisset ab eo, sicut semper solebat agere, magis dare quam accipere, dimisit eum ire Romam cum legatis suis, quibus praecepit ubique in itinere suo honestum servitium exhibere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License