Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -20-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-20-

 

Omnia prudenter et caute agens, nihil indiscrete faciens praeter quod consiliariis suis magis credidit quam opus esset; quod ei fecit occupatio psalmodiae et lectionum assiduitas, et aliud, quod ille non incipiebat. Quia iam dudum illa pessima consuetudo erat, ut ex vilissimis servis fiebant summi pontifices: hoc non prohibuit; tamen maximum malum est in populo christiano, sicut testantur Regum historiae de Hieroboam filio Nabad, qui erat servus regis Salomonis, et post eum principatum habebat super decem tribus filiorum Israel. Refert enim scriptura de eo: Post haec verba non est reversus Hieroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum. Quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum. Et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam, et eversa est, et deleta de superficie terrae. Postquam illi tales culmen regiminis arripiunt, numquam sunt antea tam mansueti et sic domestici ut non statim incipiant esse iracundi, rixosi, maliloqui, obstinati, iniuriosi, et minas omnibus subiectis promittentes, et per huiuscemodi negotia cupiunt ab omnibus timeri ac laudari. Turpissimam cognationem eorum a iugo debitae servitutis nituntur eripere, et libertatem imponi. Tunc aliquos eorum liberalibus studiis instruunt, alios nobilibus feminis coniungunt, et propinquas eorum filios nobilium in coniugium compellunt accipere. Nullus enim cum eis aequanimiter vivere potest, nisi hi soli qui talem coniunctionem cum eis habent; ceteri vero cum maxima tristitia, gemendo et flendo, ducunt dies suos. Propinqui vero supradictorum, postquam aliquid intellegunt, senes nobiles derident atque despiciunt, sunt elati, instabiles, incontinentes, impudici, inverecundi: unicuique tamen parvum bonum remanet. Postquam autem a se sanctam verecundiam proiciunt Domini eorum, nolunt intellegere scripturam canonicam, quod apostolorum concilium nominatur; ibi enim praecepit dicens: Quod si episcopus pauperes parentes habuerit, tribuat eis quasi pauperibus, ut non res ecclesiastica pereat. Librum sancti Gregorii qui praetitulatur Pastoralis, nolunt accipere. Nullus enim credi potest quomodo se continent, nisi hi soli qui hoc malum sine ulla intermissione patiuntur. Propinqui vero eorum, postquam aliquid intellegunt, quod maximum periculum est dantibus et accipientibus, ad sacrum ordinem pertrahuntur. Et licet sint aliquid periti, tamen superat eorum doctrinam criminum multitudo. Fit plerumque, ut pastor in ecclesia aliquos neglegentes noxios ausus non est canonica iustitia provocare propter crimina propinquorum; illud sacrum ministerium plerumque a nonnullis valde despicitur, propter quod a talibus exhibetur. Et ideo omnipotens Deus cum regibus et principibus hanc pessimam consuetudinem amodo et deinceps eradicare et suffocare dignetur, ut amplius non fiat in populo christiano. Amen.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License