Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Theganus Trevirensis
Vita Hludowici imperatoris

IntraText CT - Text

  • -22-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-22-

 

Ipso eodemque anno Bernhardus, filius Pippini ex concubina natus, per exhortationem malorum hominum extollens se adversus patruelem suum, voluit eum a regno expellere. Habebat enim impios consiliarios hinc inde. Quod audiens dominus imperator, perrexit de Aquis Grani palatio, pervenit Cavillonis civitatem, ubi obviam ei venit Bernhardus cum consiliariis suis impiis, et sese repraesentabant et commendati sunt. Imperator vero celebravit ibidem natalem Domini. Inde revertens venit ad sedem suam Aquis Grani, et post pascha habuit conventum magnum populorum, et omnes investigavit infidelium nequissimas conspirationes huius rei. Inventi sunt autem nonnulli in hac seditione esse lapsos ex utrisque Francorum et Langobardorum, qui omnes iudicati sunt ad mortem, praeter episcopos, qui postmodum depositi in confessione eorum facti sunt. Hoc fuit Anshelmus Mediolanensis, et Thedulfus Aurelianensis, et Wolvoldus Cremonensis. Illud iudicium mortale, quod ceteris factum fuerat, imperator exercere noluit; sed consiliarii Bernhardum luminibus privarunt, similiter et exhortatores suos Egittheum, Reginhardum, et Reginharium, qui erat filius filiae Hardrade, qui erat dux Austriae infidelissimus, qui iam dudum insurgere in dominum Karolum voluit et ei regnum minuere, qui eodem supplicio ipse deputatus est, sicut filiae suae filius sustinuit cum consentaneis suis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License