Tempore Octaviani
imperatoris, senatores videntes eum tante pulchritudinis quod nemo in oculos
eius intueri poterat et tante prosperitatis et pacis
quod totum mundum sibi tributarium fecerat, dicunt: "Te adorare volumus
quia deitas est in te; si hoc non esset, non tibi omnia essent prospera". Qui renitens, indutias postulavit, ad se sibillam Tiburtinam
vocavit, cui quod senatores dixerant recitavit. Que spatium trium dierum
petiit, in quibus artum jejunium operata est. Post tertium diem
respondit imperatori: "Hoc pro certo erit, domine imperator: Iudicii
signum, tellus sudore madescet; e celo rex adveniet per secla futurus, scilicet
in carne presens, ut judicet orbem" et cetera que secuntur. Ilico apertum est celum et nimius splendor irruit super eum; vidit in celo
quandam pulcerrimam virginem stantem super altare, puerum tenentem in
bracchiis. Miratus est nimis
et vocem dicentem audivit: "Hec ara filii Dei est". Qui statim in
terram procidens adoravit. Quam visionem retulit senatoribus et ipsi mirati
sunt nimis. Hec visio fuit in camera Octaviani imperatoris, ubi nunc est
ecclesia sancte Marie in Capitolio; idcirco dicta est Sancta Maria Ara celi.
|