Caballi marmorei ad quid
facti fuerunt nudi et quid numerent et quid sit quod
ante caballos quedam femina circumdata sedet serpentibus, habens concam ante
se. Temporibus Tiberii
imperatoris venerunt Romam duo philosophi iuvenes, Praxitelis et Fidia. Quos
imperator cognoscens tante sapientie, caros in palatio suo habuit. Qui dixerunt
ei se esse tante sapientie ut quicquid imperator eis
absentibus in die vel in nocte consiliaretur, ei usque ad unum verbum dicerent.
Dixerunt itaque ei: "Domine imperator, quicquid nobis
absentibus in die vel in nocte in camera tua dixeris, dicemus tibi usque ad
unum verbum". Quibus
imperator ait: "Si facitis quod dixistis, dabo vobis quicquid
vultis". Qui respondentes dixerunt: "Nullam pecuniam, sed nostrorum
memoriam postulamus". Veniente altero die per ordinem retulerunt
imperatori quicquid preterita nocte consiliatus est. Unde fecit eis promissam
prelibatam memoriam eorum, sicut postulaverunt, equos nudos videlicet qui
calcant terram, id est potentes principes huius seculi qui dominantur homines
huius mundi. Veniet rex potentissimus qui ascendet super equos, id est super
potentiam principum huius seculi. In hoc seminudi qui stant iuxta equos et
altis brachiis et replicatis digitis numerant ea que futura erant, et sicut
ipsi sunt nudi, ita omnis mundialis sciencia nuda et aperta est mentibus eorum.
Femina circumdata serpentibus sedens, habens concam ante se, significat
ecclesiam et predicatores qui predicabunt eam, ut quicumque ad eam ire
voluerit, non poterit nisi prius lavetur in conca illa.
|