Primicerius, id est prima manus:
chera enim grece, latine manus dicitur. Primicerius apud Grecos Papia vocatur.
Ipse debet habere curam de clavibus totius palatii et esse ibi honorabilis apud
imperatorem; die noctuque in palatio existere debet. Secundicerius, id est
secunda manus. Apud Grecos vocatur deptereu; in palatio honorabilis est, et ibi
esse debet die et noctu, corone et omnium vestimentorum que per festivitates
induuntur ipse debet habere curam. Nomenculator latine, apud Grecos questor
dicitur. Ipse debet habere curam de viduis et orphanis et omnibus xenodochiis,
et apud eum debet disputari de testamentis. Primus defensor latine, apud Grecos
prohecdicos vocatur. Debet habere homines sub se, qui defendant sedem imperi.
Archarius, qui ab archano dicitur debet scire secreta consilia imperatoris et
colligere censum. Saccellarius debet habere curam monasteriorum
ancillarum Dei et in festivitatibus debet introducere
ante imperatorem. Protoscriniarius, id est primus scriniariorum.
Bibliothecarius, apud Grecos logothenos. Referendarius, ipse
debet renuntiare omnem scriptionem ad imperatorem.
|