Lateranis est quidam caballus
hereus qui dicitur Constantini, sed non ita est; quia quicumque voluerit
veritatem cognoscere hoc perlegat. Tempore consulum et senatorum, quidam rex
potentissimus de Orientis partibus Italiam venit; ex parte Lateranis Romam
obsedit; multa strage et bellis populum Romanum afflixit.Tunc quidam armiger
magne forme et virtutis, audax et prudens surrexit, qui dixit consulibus et
senatoribus: "Si esset qui liberaret vos de hac tribulatione, quid a
senatu promeretur?". Qui respondentes dixerunt ei: "Quicquid ipse
poposcerit mox obtinebit". Qui ait eis: "Date michi XXX milia
sextertias et memoriam victorie michi facietis post peractum bellum, et optimum
equum". Qui promiserunt se facturos quicquid ipse petierat. Qui ait:
"Media nocte surgite et omnes armamini et state iuxta muros in specula, et
quicquid vobis dixero facietis". Et illi continuo fecerunt imperata. Qui
ascendit equum sine sella et tulit falcem. Per plurimas enim noctes viderat
illum regem ad pedem cuiusdam arboris pro necessario venire; in cuius adventu
cocovaia que in arbore sedebat semper cantabat. Ille
vero exivit urbem et fecit herbam quam in fascem religatam portabat ante se,
more scutiferi. Qui statim ut audivit cocovaiam cantantem accessit
propius, cognovit illum regem venisse ad arborem. Ivit
ergo contra eum, qui iam peregerat necessaria. Socii qui
erant cum rege putabant illum esse suorum; ceperunt clamare ut ipse auferret se
de via ante regem. Sed ille non dimittens propter eos, fingens se de
loco abire, iuncxit se regi, et pre fortitudine sua illis omnibus spretis vi arripuit regem et portavit eum. Mox cum venisset ad muros civitatis cepit clamare: "Exite foras et
interficite omnem exercitum regis quia ecce ipsum teneo captivum". Qui
exeuntes alios interfecerunt, alios in fugam miserunt; unde Romani innumerabile
pondus auri et argenti habuerunt. Sic gloriosi ad urbem redierunt, et quod
predicto armigero promiserant persolverunt, XXX scilicet milia sextertias et
equum hereum pro memoria deauratum et sine sella, ipso desuper residente,
extenta manu qua ceperat regem; in capite equi,
memoriam cocovaie ad cantum cuius victoriam fecerat. Ipsum quoque regem, qui parve persone fuerat, retro ligatis manibus, sicuti eum
ceperat, sub ungula memorialiter destinavit.
|