Interfecto lulio Cesare a
senatu, Octavianus eius nepos sumpsit imperium. Contra
quem Antonius eius cognatus, cuius baiulus post mortem Cesaris remanserat,
nitebatur multo certamine ei auferre imperium; et repudiata Octaviani sorore
duxit in uxorem Cleopatram reginam Egipti potentissimam in auro et argento et
lapidibus pretiosis et populo. Cumque Antonius et Cleopatra cum magno apparatu navium et populi contra
Romam venire cepissent, hoc Rome auditum est. Octavianus vero cum ingenti
apparatu ivit et aggressus est eos ad Epirum et sic orta est pugna. Navis
regine que tota deaurata erat cepit declinare. Antonius videns navem regine
declinare declinavit. Quam insecutus est usque Alexandriam. Qui irruit in
ferrum et mortuus est. Cleopatra autem, videns se
conservatam pro triumpho, ornata auro et lapidibus pretiosis voluit sua
pulchritudine Octavianum decipere, sed non potuit. Videns se ita despectam, ita ornata intravit
mausoleum viri sui et posuit ad mammillas duas ptisanas, quod est genus
serpentis et ita suaviter suxerunt quod obdormivit et mortua est. Octavianus
inde tulit infinitam pecuniam ex illa victoria et triumphavit Alexandriam et
Egiptum et totam regionis Orientis, et ita victoriosus reversus est Romam. Et
susceperunt eum senatores et omnis populus Romanus cum magno triumpho. Et quia
victoria ista fuit in sextilibus kalendis, posuerunt ei nomen Augusti ab
augendo rem publicam, et statuerunt ut omni anno in kalendis Augusti tota
civitas habeat festivitatem letitie illius prelibate victorie, ad honorem
Octaviani Cesaris Augusti, et tota urbs floreat et gaudeat in tanta
festivitate. Hic ritus pervenit usque ad tempus Archadii viri Eudoxie. Mortuo
eius marito, remansit cum filio suo Theodosio parvulo; qui viriliter regebat
(imperium) ac si eius vir Archadius viveret. Inspirata divino nutu et
negotio rei publice ivit Ierosolimam, sepulchrum Dei
et alia sanctuaria visitavit. Inter multa negotia rei publice
comprovinciales detulerunt ei ingentia munera, inter que quidam Iudeus attulit
ei catenas beati Petri apostoli, quibus ligatus fuit ab Herode in
carcere sub quatuor quaternionibus. Quas ut vidit regina nimium letata est
super omnia alia munera; cogitavit eas catenas non alibi poni
in condigno loco nisi ubi corpus beati Petri requiescit in pulvere. Veniens autem Romam in kalendis augusti, vidit illum antiquissimum
ritum paganitatis a populo Romano tam celeberrime fieri in sextilibus kalendis,
quem nullus pontificum removere potuit. Aggressa est papam Pelagium et senatores et populum, quatinus hoc munus
quod petere vellet ei concederetur. Cui diligenter condonare promiserunt.
Regina vero dixit: "Video vos tam sollicitos in sextiles festivitates in
honorem imperatoris mortui Octaviani, pro victoria quam fecit de Egiptiis; rogo
vos ut michi donetis honorem imperatoris mortui Octaviani ad honorem
imperatoris celestis et apostoli eius Petri, cuius catenas a Ierosolimis
adduxi. Et sicut ille liberavit nos ab Egiptiaca servitute, ita iste imperator
liberet nos a servitute demonum. Et volo facere ecclesiam ad honorem Dei et
beati Petri, ibique ponere catenas, quam ecclesiam domnus apostolicus dedicet
in kalendis augusti et vocetur Sanctus Petrus ad vincula ubi domnus apostolicus
annualiter in hac ecclesia missarum solempnia celebret. Et sicut beatus Petrus
ab angelo solutus fuit, ita Romanus populus a peccato cum benedictione
liberatus recedat". Quod populus audiens gravissime suscepit; tandem
rogatu pape et regine concessit. Que fabricavit ecclesiam, quam dominus papa
dedicavit in kalendis augusti, sicut Eudoxia christianissima imperatrix
proposuerat, ubi posuit catenas beati Petri et catenas beati Pauli Neronianas,
ut ibi populus Romanus in hoc die kalendarum sextilium confluat et salutet
catenas apostolorum Petri et Pauli.
|