Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Anonymous Mirabilia urbis Romae IntraText CT - Text |
|
|
XXII. De Augusto.
Ad portam Flammineam fecit Octavianus quoddam castellum quod vocatur Augustum, ubi sepelirentur imperatores, quod tabulatum fuit diversis lapidibus. Intus in girum est concavum per occultas vias. In inferiori giro sunt sepulture imperatorum. In unaquaque sepultura sunt littere ita dicentes: "Hec sunt ossa et cinis Nerve imperatoris et victoria quam fecit". Ante quos stabat statua dei sui, sicut in aliis omnibus sepulcris. In medio sepulcrorum est absida ubi sepe sedebat Octavianus, ibique erant sacerdotes facientes sua cerimonia. De omnibus regnis totius orbis iussit venire unum cirothecam plenum de terra, quam posuit super templum, ut esset in memoriam omnibus gentibus Romam venientibus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |