In fastigio Pantheon frontis
stabant duo tauri erei et deaurati. Ante palatium Alexandri fuere duo templa,
Flore et Phebi. Post palatium, ubi nunc est conca, fuit templum Bellone; ibi
fuit scriptum: "Roma vetusta fui, sed nunc nova Roma vocabor, eruta
ruderibus culmen ad alta fero". Ad concam
Parrionis fuit templum Gnei Pompeii, mire magnitudinis et pulchritudinis.
Monumentum vero illius quod dicitur Maiorentum, decenter ornatum, fuit oraculum
Apollinis. Alia fuere, alia oracula. Ecclesia sancti Ursi fuit secretarium
Neronis. In palatio Antonini, templum divi Antonini. Iuxta
sanctum Salvatorem ante sanctam Mariam in Aquiro, templum Elii Adriani et arcus
Pietatis. In campo Martio, templum Martis, ubi eligebantur consules in
kalendas iulias et morabantur usque in kalendas ianuarias; si
purus erat ille qui electus erat consul a crimine, confirmabatur ei consulatus.
In hoc templo Romani victores ponebant rostra navium ex quibus efficiebantur
opera ad spectaculum omnium gentium. Iuxta Pantheon,
templum Minerve Calcidie. Post sanctum Marcum, templum Apollinis. In
Camilliano, ubi est sanctus Cyriacus, fuit templum Veste. In Calcarari, templum
Veneris. In monasterio domne Rose, castellum Aureum, quod fuit oraculum
lunonis.
|