Capitolium, quod erat caput
mundi, ubi consules et senatores morabantur ad
gubernandum orbem, cuius facies cooperta erat muris altis et firmis, diu super
fastigium montis vitro et auro undique coopertis et miris operibus laqueatis. Infra arcem palatium fuit miris operibus,
auro et argento et ere et lapidibus pretiosis perornatum, ut esset speculum
omnibus gentibus. Templa quoque infra arcem fuere; que ad memoriam ducere
possum, sunt hec: in summitate arcis, super porticum Crinorum, fuit templum
Iovis et Monete, sicut repperitur in marthirologio Ovidii de Faustis; in partem
fori, templum Veste et Cesaris; ibi fuit cathedra pontificum paganorum, ubi senatores
posuerunt Iulium Cesarem, sexta die infra mensem martium; ex alia parte
Capitolii, super Cannaparam, templum Iunonis; iuxta forum publicum, templum
Herculis; in Tarpeio, templum Asilis, ubi interfectus fuit Iulius Cesar a
senatu; in loco ubi est nunc Sancta Maria, fuere duo templa simul iuncta, cum
palatio, Phebi et Carmentis, ubi Octavianus vidit visionem in celo; iuxta
Camellariam, templum Iani, qui erat custos Capitolii. Ideo dicebatur aureum
Capitolium quia pre omnibus regnis totius orbis pollebat sapientia et decore.
Palatium Traiani et Adriani pene totum lapidibus constructum et miris operibus
perornatum, diversis coloribus laqueatum, ubi est columna mire altitudinis et
pulchritudinis cum celaturis historiarum horum imperatorum, sicut columna Antonini
in palatio suo. Ex una parte fuit templum divi Traiani, ex alia divi
Adriani. In clivo Argentarii, templum Concordie et Saturni.
In insula, templum Bachi. In fine huius insule Argentarie,
templum Vespasiani. In clivo Sancte Marie in Campo, templum Titi. Ubi
est sanctus Basilius, templum Carmentis. Infra hunc terrninum fuit palatium cum
duobus foris, Nerve cum templo suo divi Nerve, cum
maiori foro Traiani, ante fores cuius templum Sospite dee. Ubi est sanctus
Quiricus, templum Iovis. In muro sancti Basilii fuit magna
tabula erea infixa, ubi fuit amicitia scripta in loco bono et notabili, que
fuit inter Romanos et Iudeos tempore Iude Machabei.
|