Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymous
Mirabilia urbis Romae

IntraText CT - Text

  • XXV. De diversis locis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXV. De diversis locis.

 

Ante privatam Mamertini, templum Martis, ubi nunc iacet simulacrum eius. Iuxta eum templum Fatale, id est Sancta Martina; iuxta quod est templum Refugii, id est Sanctus Adrianus; prope, aliud templum Fatale. Iuxta privatam publicam, templum Fabiorum. Post sanctum Sergium, templum Concordie, ante quod arcus triumphalis unde erat ascensus in Capitolium. Iuxta erarium publicum quod erat templum Saturni, ex alia parte fuit arcus miris lapidibus tabulatus, in quo fuit historia qualiter milites accipiebant a senatu donativa sua per saccellarium qui amministrabat hoc; que omnia pensabat in statera antequam darentur militibus, ideo vocatur Salvator de Statera. In Cannapara, templum Cereris et Telluris cuius atrium duabus domibus ornatur per circuitum porticibus columpnatis, ut quicumque ibi sederet ad iudicium, undique videretur. Iuxta eam domum fuit palatium Cateline, ubi fuit ecclesia sancti Antonii; iuxta quam est iocus qui dicitur Infernus, eo quod antiquo tempore ibi eructuabat et magnam pernitiem Rome inferebat; ubi quidam nobilis miles, ut liberaretur civitas, responso suorum deorum armatus proiecit se, et clausa est terra, sic civitas liberata est. Ibi est templum Veste, ubi dicitur inferius draco cubare, sicut legimus in vita beati Silvestri. Est ibi templum Palladis et forum Cesaris et templum Iani, qui previdet annum in principio et fine, sicut dicit Ovidius in Fastis; nunc autem dicitur turris Centii Fraiapanis. Templum Minerve cum arcu coniunctum est ei, nunc autem vocatur Sanctus Laurentius de Mirandi. Iuxta eum sancti Cosmatis ecclesia, que fuit templum Asili. Retro fuit templum Pacis et Latone; super idem, templum Romuli. Post Sanctam Mariam novam, duo templa Concordie et Pietatis. Iuxta arcum Septem lucernarum, templum Escolapii. Ideo dicitur Cartularium quia ibi fuit bibliotheca publica, de quibus XXVIII fuere in urbe. Superius fuit templum Palladis et templum Iunonis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License