Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymous
Mirabilia urbis Romae

IntraText CT - Text

  • XXIX. De Exquilino monte.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIX. De Exquilino monte.

 

In Exquilino monte fuit templum Marii, quod nunc vocatur Cimbrum, eo quod vicit Cimbros. In palatio Licinii, templum Honoris et Diane. Ubi est Sancta Maria maior fuit templum Cybeles. Ubi est Sanctus Petrus ad vincula fuit templum Veneris. Ad sanctam Mariam in Fontana, templum Fauni; quod simulacrum locutum est Iuliano et decepit eum. In palatio Dioclitiani quatuor templa fuere, Asclepii et Saturni, Martis et Apollinis, que vocantur modii. In capite Trivii, fuit templum Veneris, ubi hactenus dicitur ortus Veneris. In palatio Tiberii, templum deorum. In cilio montis fuit templum lovis et Diane, quod nunc vocatur (Mensa) imperatoris, super palatium Constantini. Ibi in palatio fuit templum Saturni et Bachi, ubi nunc iacent simulacra eorum. Ibi iuxta sunt caballi marmorei. In thermis Olimpiadis, ubi fuit assatus beatus Laurentius, fuit templum Apollinis. Ante palatium Traiani, ubi fores palatii nunc permanent, fuit templum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License