Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymous
Mirabilia urbis Romae

IntraText CT - Text

  • XII. Quare facti sunt caballi marmorei.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XII. Quare facti sunt caballi marmorei.

 

Caballi marmorei ad quid facti fuerunt nudi et quid numerent et quid sit quod ante caballos quedam femina circumdata sedet serpentibus, habens concam ante se. Temporibus Tiberii imperatoris venerunt Romam duo philosophi iuvenes, Praxitelis et Fidia. Quos imperator cognoscens tante sapientie, caros in palatio suo habuit. Qui dixerunt ei se esse tante sapientie ut quicquid imperator eis absentibus in die vel in nocte consiliaretur, ei usque ad unum verbum dicerent. Dixerunt itaque ei: "Domine imperator, quicquid nobis absentibus in die vel in nocte in camera tua dixeris, dicemus tibi usque ad unum verbum". Quibus imperator ait: "Si facitis quod dixistis, dabo vobis quicquid vultis". Qui respondentes dixerunt: "Nullam pecuniam, sed nostrorum memoriam postulamus". Veniente altero die per ordinem retulerunt imperatori quicquid preterita nocte consiliatus est. Unde fecit eis promissam prelibatam memoriam eorum, sicut postulaverunt, equos nudos videlicet qui calcant terram, id est potentes principes huius seculi qui dominantur homines huius mundi. Veniet rex potentissimus qui ascendet super equos, id est super potentiam principum huius seculi. In hoc seminudi qui stant iuxta equos et altis brachiis et replicatis digitis numerant ea que futura erant, et sicut ipsi sunt nudi, ita omnis mundialis sciencia nuda et aperta est mentibus eorum. Femina circumdata serpentibus sedens, habens concam ante se, significat ecclesiam et predicatores qui predicabunt eam, ut quicumque ad eam ire voluerit, non poterit nisi prius lavetur in conca illa.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License