Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Anonymous Mirabilia urbis Romae IntraText CT - Text |
|
|
XVII. Quare Octavianus vocatus sit Augustus et quare dicatur ecclesia sancti Petri ad vincula.
Interfecto lulio Cesare a senatu, Octavianus eius nepos sumpsit imperium. Contra quem Antonius eius cognatus, cuius baiulus post mortem Cesaris remanserat, nitebatur multo certamine ei auferre imperium; et repudiata Octaviani sorore duxit in uxorem Cleopatram reginam Egipti potentissimam in auro et argento et lapidibus pretiosis et populo. Cumque Antonius et Cleopatra cum magno apparatu navium et populi contra Romam venire cepissent, hoc Rome auditum est. Octavianus vero cum ingenti apparatu ivit et aggressus est eos ad Epirum et sic orta est pugna. Navis regine que tota deaurata erat cepit declinare. Antonius videns navem regine declinare declinavit. Quam insecutus est usque Alexandriam. Qui irruit in ferrum et mortuus est. Cleopatra autem, videns se conservatam pro triumpho, ornata auro et lapidibus pretiosis voluit sua pulchritudine Octavianum decipere, sed non potuit. Videns se ita despectam, ita ornata intravit mausoleum viri sui et posuit ad mammillas duas ptisanas, quod est genus serpentis et ita suaviter suxerunt quod obdormivit et mortua est. Octavianus inde tulit infinitam pecuniam ex illa victoria et triumphavit Alexandriam et Egiptum et totam regionis Orientis, et ita victoriosus reversus est Romam. Et susceperunt eum senatores et omnis populus Romanus cum magno triumpho. Et quia victoria ista fuit in sextilibus kalendis, posuerunt ei nomen Augusti ab augendo rem publicam, et statuerunt ut omni anno in kalendis Augusti tota civitas habeat festivitatem letitie illius prelibate victorie, ad honorem Octaviani Cesaris Augusti, et tota urbs floreat et gaudeat in tanta festivitate. Hic ritus pervenit usque ad tempus Archadii viri Eudoxie. Mortuo eius marito, remansit cum filio suo Theodosio parvulo; qui viriliter regebat (imperium) ac si eius vir Archadius viveret. Inspirata divino nutu et negotio rei publice ivit Ierosolimam, sepulchrum Dei et alia sanctuaria visitavit. Inter multa negotia rei publice comprovinciales detulerunt ei ingentia munera, inter que quidam Iudeus attulit ei catenas beati Petri apostoli, quibus ligatus fuit ab Herode in carcere sub quatuor quaternionibus. Quas ut vidit regina nimium letata est super omnia alia munera; cogitavit eas catenas non alibi poni in condigno loco nisi ubi corpus beati Petri requiescit in pulvere. Veniens autem Romam in kalendis augusti, vidit illum antiquissimum ritum paganitatis a populo Romano tam celeberrime fieri in sextilibus kalendis, quem nullus pontificum removere potuit. Aggressa est papam Pelagium et senatores et populum, quatinus hoc munus quod petere vellet ei concederetur. Cui diligenter condonare promiserunt. Regina vero dixit: "Video vos tam sollicitos in sextiles festivitates in honorem imperatoris mortui Octaviani, pro victoria quam fecit de Egiptiis; rogo vos ut michi donetis honorem imperatoris mortui Octaviani ad honorem imperatoris celestis et apostoli eius Petri, cuius catenas a Ierosolimis adduxi. Et sicut ille liberavit nos ab Egiptiaca servitute, ita iste imperator liberet nos a servitute demonum. Et volo facere ecclesiam ad honorem Dei et beati Petri, ibique ponere catenas, quam ecclesiam domnus apostolicus dedicet in kalendis augusti et vocetur Sanctus Petrus ad vincula ubi domnus apostolicus annualiter in hac ecclesia missarum solempnia celebret. Et sicut beatus Petrus ab angelo solutus fuit, ita Romanus populus a peccato cum benedictione liberatus recedat". Quod populus audiens gravissime suscepit; tandem rogatu pape et regine concessit. Que fabricavit ecclesiam, quam dominus papa dedicavit in kalendis augusti, sicut Eudoxia christianissima imperatrix proposuerat, ubi posuit catenas beati Petri et catenas beati Pauli Neronianas, ut ibi populus Romanus in hoc die kalendarum sextilium confluat et salutet catenas apostolorum Petri et Pauli. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |