Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Anonymous Mirabilia urbis Romae IntraText CT - Text |
|
|
XXI. De Castello Adriani.
Est et castellum quod fuit templum Adriani, sicut legimus in sermone festivitatis sancti Petri, ubi dicit: "Memoria Adriani imperatoris mire magnitudinis templum constructum", quod totum lapidibus coopertum et diversis ystoriis est perornatum. In circuitu vero cancellis ereis circumseptum cum pavonibus aureis et tauro; ex quibus fuere duo qui sunt in cantaro paradisi. In IIIIor partes templi fuere IIIIor caballi erei deaurati; in unaquaque fronte porte eree. In medio giro sepulchrum Adriani porfireticum, quod nunc est Lateranis ante fulloniam; coopertorium est in paradiso sancti Petri super sepulchrum prefecti. Inferius autem porte eree, sicut nunc apparent. Hec monumenta que diximus omnia pro templis dedicata erant ad que confluebant Romane virgines cum votis sicut dicit Ovidius in libro Faustorum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |