Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Anonymous Mirabilia urbis Romae IntraText CT - Text |
|
|
XXIV. De Capitolio.
Capitolium, quod erat caput mundi, ubi consules et senatores morabantur ad gubernandum orbem, cuius facies cooperta erat muris altis et firmis, diu super fastigium montis vitro et auro undique coopertis et miris operibus laqueatis. Infra arcem palatium fuit miris operibus, auro et argento et ere et lapidibus pretiosis perornatum, ut esset speculum omnibus gentibus. Templa quoque infra arcem fuere; que ad memoriam ducere possum, sunt hec: in summitate arcis, super porticum Crinorum, fuit templum Iovis et Monete, sicut repperitur in marthirologio Ovidii de Faustis; in partem fori, templum Veste et Cesaris; ibi fuit cathedra pontificum paganorum, ubi senatores posuerunt Iulium Cesarem, sexta die infra mensem martium; ex alia parte Capitolii, super Cannaparam, templum Iunonis; iuxta forum publicum, templum Herculis; in Tarpeio, templum Asilis, ubi interfectus fuit Iulius Cesar a senatu; in loco ubi est nunc Sancta Maria, fuere duo templa simul iuncta, cum palatio, Phebi et Carmentis, ubi Octavianus vidit visionem in celo; iuxta Camellariam, templum Iani, qui erat custos Capitolii. Ideo dicebatur aureum Capitolium quia pre omnibus regnis totius orbis pollebat sapientia et decore. Palatium Traiani et Adriani pene totum lapidibus constructum et miris operibus perornatum, diversis coloribus laqueatum, ubi est columna mire altitudinis et pulchritudinis cum celaturis historiarum horum imperatorum, sicut columna Antonini in palatio suo. Ex una parte fuit templum divi Traiani, ex alia divi Adriani. In clivo Argentarii, templum Concordie et Saturni. In insula, templum Bachi. In fine huius insule Argentarie, templum Vespasiani. In clivo Sancte Marie in Campo, templum Titi. Ubi est sanctus Basilius, templum Carmentis. Infra hunc terrninum fuit palatium cum duobus foris, Nerve cum templo suo divi Nerve, cum maiori foro Traiani, ante fores cuius templum Sospite dee. Ubi est sanctus Quiricus, templum Iovis. In muro sancti Basilii fuit magna tabula erea infixa, ubi fuit amicitia scripta in loco bono et notabili, que fuit inter Romanos et Iudeos tempore Iude Machabei. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |