Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymous
Mirabilia urbis Romae

IntraText CT - Text

  • XXXI. Quot sunt templa Trans Tiberim.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXXI. Quot sunt templa Trans Tiberim.

 

Trans Tiberim, ubi nunc est Sancta Maria, fuit templum Ravennatium, ubi terra manavit oleum tempore Octaviani, et fuit ibi domus meritoria, ubi merebantur milites qui gratis serviebant in senatu. Sub laniculo templum Gorgonis. Ad ripam fluminis, ubi naves morantur, templum Herculis. In Piscina, templum Fortune et Diane. In insula Licaonia, templum lovis et templum Esculapii. Foris portam Appiam, templum Martis et triumphalis arcus. Hec et alia multa templa et palatia imperatorum, consulum, senatorum prefectorumque tempore paganorum in hac Romama urbe fuere, sicut in priscis annalibus legimus et oculis nostris vidimus et ab antiquis audivimus. Quante etiam essent pulchritudinis, auri et argenti, heris et eboris pretiosorumque lapidum, scriptis ad posterorum memoriam quanto melius potuimus reducere curavimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License