Tu, qui deus es
cuntorum,
iustus iudex meritorum
bonis
reddens bona multa
mala nulla fers inulta
equa lance iustitie.
Peccaverunt nostri patres
tibi, nos, et nostri fratres,
mala nostra succreverunt,
que nos nimis invenerunt
in diebus angustiae.
Cuncti sumus neci
dati,
sunt populi captivati,
sunt milites gladiati;
ad quid ergo sumus
nati
tanta mala cernere?
Fluit sanguis feminarum,
pallet decor
puellarum,
puerorum
turba iacet,
senex, anus ense iacet
nephario funere,
Domum Saul Philistei,
Genus Iacob Canopei,
gregem iusti Iob Sabei,
cum insontes oves dei
tanta cede sternitis.
Trucidatis matronarum
turbam, simul puellarum
neque clerum reverentes
neque secum miserentes
nec parvulis parcitis.
Que vos terra, qui parentes
genuerunt tales gentes
tam crudeles, tam feroces,
ad nocendum tam veloces
et sub armis vivere.
O
natura mater dura,
quare tibi fuit cura
sevam gentem Tartharorum
ad flagellum
populorum
in hanc Iucem ducere?
Cur non matres conclusisti,
cur concessum concessisti,
nequam proles cur creatur,
per quam mundus conturbatur,
cultor Christi
moritur?
Heu, quis aquas
capitibus
nec non nostris luminibus
lacrimarum dabit munus
ad plangendum
tantum funus,
quod nobis ingeritur?
Ierusalem mater, plange,
celi forum planctu
tange,
mitte sursum suspirium,
vestem sume cilicium,
caput sparge cinere.
Grandis tibi venit
dolor,
omnis a te fugit color,
funde fontem lacrimarum,
planctum tibi fac amarum
diro lesa vulnere.
Universi
tui nati
probi, pulchri,
delicati
sunt ab hoste iugulati,
vulnerati, vinculati
per ingens opprobrium.
Interfecti sepultura,
vulnerati carent
cura,
vinculati
solutore,
fugitivi protectore
pro timore gentium.
Arma
duces acceperunt,
viri fortes convenerunt
hosti terga percussuri
vel ab hoste ruituri
cuncti pari prelio.
Sed cum belli lux illuxit,
hostem Martem mox instruxit,
hungarorum
cor expavit,
castra timor perturbavit,
fugit mens et ratio.
Regnum nutat et
corona,
Mars desevit et Bellona,
vibrat hastas, tela iacit
et inmensam cedem facit,
fusa iacent corpora.
Pontifices
et primates
una cadunt, almi vates
prosternuntur, viri fortes
disperguntur et cohortes,
instant dura tempora.
Summa
nescit occisorum
mera claudi numerorum,
dee bine, que venerunt,
cum sorore vix ruperunt
morientum licia.
Hungarorum
pro ruina
celum stupet pro ruina,
chaos ferri mundi rebus
crederetur hiis diebus
hac visa miseria.
Est
completum, Davitico
quod cantatur in cantico,
nullus fuit, magnatorum
carnes sive clericorum
qui telluri traderet.
Tabescentes
putruerunt,
aves celi commederunt,
dentes canum consumpserunt,
ossa lupi disperserunt;
nemo, qui repelleret.
Non
est mirum quod sunt victi,
quod sic morti sunt addicti,
nam maiores et minores
corrumpentes bonos mores
sectabantur vitia.
Erant
enim viri duri
repugnantes omni iuri,
falsi testes et periuri,
mechi, fures, Epicuri,
quorum deus dolia.
Oppressores
advenarum,
vastatores egenorum
et predones pupillorum
repulsa iustitia.
In
vestitu sumptuosi,
in ornatu studiosi,
compti, docti superbire,
curiosi lascivire
prolventes mendacia.
|