Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Various Authors
Cantica

IntraText CT - Text

  • Angelus ad virginem.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Angelus ad virginem.

 

Angelus ad virginem
subintrans in conclave,
virginis formidinem
demulcens, inquit, 'Ave!
Ave, regina virginum;
coeli terraeque Dominum

concipies
et paries
intacta

salutem hominem;
tu porta coeli facta,
medula criminum.'

Quomodo conciperem
quae virum non cognovi?
qualiter infringerem
quod firma mente vovi?'
'Spiritus Sancti gratia
perficiet haec omnia;

ne timeas,
sed gaudeas,
secura

quod castimonia
manebit in te pura
Dei potentia.'

Ad haec virgo nobilis
respondens inquit ei:
'Ancilla sum humilis
omnipotentis Dei.
tibi coelesti nuntio,
tanti secreti conscio

consentiens,
et cupiens
videre

factum quod audio;
parata sum parere,
Dei consilio.'

Eia mater Domini,
quae pacem reddidisti
angelis et homini,
cum Christum genuisti;
tuum exora filium
ut se nobis propitium

exhibeat,
et deleat
peccata:

praestans auxilium
vita frui beata
post hoc exsilium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License