Dies irae (Hymnus
in exequiis).
Dies irae,
dies illa,
solvet saeclum in favilla
teste David cum
Sibylla.
Quantus
tremor est futurus,
quando iudex est venturus,
cuncta stricte discussurus.
Tuba
mirum spargens sonum
per sepulcra regionum
coget omnes ante thronum.
Mors
stupebit et natura,
cum resurget creatura
iudicanti responsura.
Liber
scriptus proferetur,
in quo totum continetur,
unde mundus iudicetur.
Iudex
ergo cum sedebit,
quidquid latet, apparebit;
nil inultum remanebit.
Quid
sum miser tunc dicturus,
quem patronum rogaturus,
cum vix iustus sit securus?
Rex
tremendae maiestatis,
qui salvandos salvas gratis,
salva me, fons pietatis.
Recordare,
Iesu pie,
quod sum causa tuae viae;
ne me perdas illa die.
Quaerens
me sedisti lassus,
redemisti crucem passus;
tantus labor non sit cassus.
Iuste
iudex ultionis,
donum fac remissionis
ante diem rationis.
Ingemisco
tamquam reus,
culpa rubet vultus meus;
supplicanti parce, Deus.
Qui
Mariam absolvisti
et latronem exaudisti,
mihi quoque spem dedisti.
Preces
meae non sunt dignae;
sed tu bonus fac benigne
ne perenni cremer igne.
Inter
oves locum praesta,
et ab haedis me sequestra,
statuens in parte dextra.
Confutatis
maledictis,
flammis acribus addictis,
voca ma cum benedictis.
Oro
supplex et acclinis:
cor contritum quasi cinis;
gere curam mei finis.
Lacrimosa
dies illa,
qua resurget ex favilla
iudicandus homo reus, huic ergo parce, Deus.
Pie Iesu Domine,
dona eis requiem. Amen.