1. Si vetera fidei exempla et Dei gratiam testificantia et aedificationem hominis
operantia propterea in litteris sunt digesta ut lectione eorum quasi
repraesentatione rerum et Deus honoretur et homo confortetur, cur non et nova
documenta aeque utrique causae convenientia et digerantur?
2. vel quia proinde et haec
vetera futura quandoque sunt et necessaria posteris, si in praesenti suo
tempore minori deputantur auctoritati propter praesumptam venerationem
antiquitatis.
3. sed viderint qui unam
virtutem Spiritus unius Sancti pro aetatibus iudicent temporum, cum maiora
reputanda sunt novitiora quaeque ut novissimiora secundum exuperationem gratiae
in ultima saeculi spatia decretam.
4. In novissimis enim diebus, dicit dominus,
effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque
eorum; et super servos et ancillas meas de meo Spiritu effundam; et iuvenes
visiones videbunt, et senes somnia somniabunt.
5. itaque et nos qui sicut prophetias ita et visiones
novas pariter repromissas et agnoscimus et honoramus ceterasque virtutes
Spiritus Sancti ad instrumentum Ecclesiae deputamus (cui et missus est idem
omnia donativa administraturus in omnibus, prout unicuique distribuit dominus)
necessario et digerimus et ad gloriam Dei lectione celebramus, ut ne qua aut
inbecillitas aut desperatio fidei apud veteres tantum aestimet gratiam
divinitatis conversatam, sive in martyrum sive in revelationum dignatione, cum
semper Deus operetur quae repromisit, non credentibus in testimonium,
credentibus in beneficium.
6. et nos itaque quod audivimus et contrectavimus,
annuntiamus et vobis, fratres et filioli, uti et vos qui
interfuistis rememoremini gloriae domini et qui nunc cognoscitis per auditum communionem
habeatis cum sanctis martyribus, et per illos cum domino nostro Iesu
Christo cui est claritas et honor in saecula saeculorum. Amen.
|