1. Tunc dixit mihi frater meus: Domina soror, iam in
magna dignatione es, tanta
ut postules visionem et ostendatur tibi an passio sit an commeatus.
2. et ego quae me sciebam
fabulari cum Domino, cuius beneficia tanta
experta eram, fidenter repromisi ei dicens: Crastina die tibi renuntiabo. et postulavi, et ostensum est mihi hoc.
3. video scalam aeream
mirae magnitudinis pertingentem usque ad caelum et angustam, per quam nonnisi
singuli ascendere possent, et in lateribus scalae omne genus ferramentorum
infixum. erant ibi gladii, lanceae, hami, machaerae,
veruta, ut si quis neglegenter aut non sursum adtendens ascenderet, laniaretur
et carnes eius inhaererent ferramentis.
4. et erat sub ipsa scala draco
cubans mirae magnitudinis, qui ascendentibus insidias praestabat et exterrebat
ne ascenderent.
5. ascendit autem Saturus prior,
qui postea se propter nos ultro tradiderat (quia ipse nos aedificaverat), et
tunc cum adducti sumus, praesens non fuerat.
6. et pervenit in caput scalae et
convertit se et dixit mihi: Perpetua, sustineo te; sed vide ne te mordeat draco
ille. et dixi ego: Non me nocebit, in nomine Iesu Christi.
7. et desub ipsa scala, quasi
timens me, lente eiecit caput. et quasi primum gradum calcarem, calcavi illi
caput et ascendi.
8. et vidi spatium immensum horti
et in medio sedentem hominem canum in habitu pastoris, grandem, oves mulgentem.
et circumstantes candidati milia multa.
9. et levavit caput et aspexit me
et dixit mihi: Bene venisti, teknon. et clamavit me et de caseo quod mulgebat
dedit mihi quasi buccellam; et ego accepi iunctis manibus et manducavi; et
universi circumstantes dixerunt: Amen.
10. et ad sonum vocis experrecta
sum, conmanducans adhuc dulce nescio quid. et retuli statim fratri meo; et
intelleximus passionem esse futuram, et coepimus nullam iam spem in saeculo
habere.
|