1. Alio die cum pranderemus, subito rapti sumus ut
audiremur. et pervenimus ad forum. rumor
statim per vicinas fori partes cucurrit et factus est populus inmensus.
2. ascendimus in catastam. interrogati
ceteri confessi sunt. ventum est et ad me. et apparuit pater ilico cum filio meo et extraxit me de
gradu dicens: Supplica. miserere infanti.
3. et Hilarianus procurator, qui tunc loco proconsulis
Minuci Timiniani defuncti ius gladii acceperat, Parce, inquit, canis patris
tui, parce infantiae pueri. fac sacrum pro salute
imperatorum.
4. et ego respondi: Non facio. Hilarianus: Christiana
es? inquit. et ego respondi:
Christiana sum.
5. et cum staret pater ad me deiciendam, iussus est ab
Hilariano proiciet virga percussus est. et doluit mihi casus patris mei quasi
ego fuissem percussa; sic dolui pro senecta eius misera.
6. tunc nos universos pronuntiat et damnat ad bestias;
et hilares descendimus ad carcerem.
7. tunc quia consueverat a me infans mammas accipere et mecum
in carcere manere, statim mitto ad patrem Pomponium diaconum, postulans
infantem. sed pater dare noluit.
8. et quomodo Deus voluit, neque ille amplius mammas
desideravit neque mihi fervorem fecerunt ne sollicitudine infantis et dolore
mammarum macerarer.
|