Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymous
Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis

IntraText CT - Text

  • -7-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-7-

 

1. Post dies paucos, dum universi oramus, subito media oratione profecta est mihi vox et nominavi Dinocraten. et obstipui quod numquam mihi in mentem venisset nisi tunc, et dolui commemorata casus eius.

2. et cognovi me statim dignam esse et pro eo petere debere. et coepi de ipso orationem facere multum et ingemescere ad dominum. continuo ipsa nocte ostensum est mihi hoc.

3. video Dinocraten exeuntem de loco tenebroso ubi et conplures erant, aestuantem valde et sitientem, sordido cultu et colore pallido; et vulnus in facie eius, quod cum moreretur habuit.

4. hic Dinocrates fuerat frater meus carnalis, annorum septem, qui per infirmitatem facie cancerata male obiit ita ut mors eius odio fuerit omnibus hominibus.

5. pro hoc ergo orationem feceram; et inter me et illum grande erat diastema ita ut uterque ad invicem accedere non possemus.

6. erat deinde in illo loco ubi Dinocrates erat piscina plena aqua, altiorem marginem habens quam erat statura pueri; et extendebat se Dinocrates quasi bibiturus.

7. ego dolebam quod et piscina illa aquam habebat et tamen propter altitudinem marginis bibiturus non esset.

8. et experrecta sum, et cognovi fratrem meum laborare. sed fidebam me profuturam labori eius. et orabam pro eo omnibus diebus quousque transivimus in carcerem castrensem. munere enim castrensi eramus pugnaturi; natale tunc Getae Caesaris.

9. et feci pro illo orationem die et nocte gemens et lacrimans ut mihi donaretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License