Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymous
Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis

IntraText CT - Text

  • -10-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-10-

 

1. Pridie quam pugnaremus, video in horomate hoc: venisse Pomponium diaconum ad ostium carceris et pulsare vehementer.

2. et exivi ad eum et aperui ei; qui erat vestitus discincta candida, habens multiplices galliculas.

3. et dixit mihi: Perpetua, te expectamus; veni. et tenuit mihi manum et coepimus ire per aspera loca et flexuosa.

4. vix tandem pervenimus anhelantes ad amphitheatrum et induxit me in media arena et dixit mihi: Noli pavere. hic sum tecum et conlaboro tecum. et abiit.

5. et aspicio populum ingentem adtonitum; et quia sciebam me ad bestias damnatam esse, mirabar quod non mitterentur mihi bestiae.

6. et exivit quidam contra me Aegyptius foedus specie cum adiutoribus suis pugnaturus mecum. veniunt et ad me adolescentes decori, adiutores et fautores mei.

7. et expoliata sum et facta sum masculus; et coeperunt me favisores mei oleo defricare, quomodo solent in agone. et illum contra Aegyptium video in afa volutantem.

8. et exivit vir quidam mirae magnitudinis ut etiam excederet fastigium amphitheatri, discinctatus, purpuram inter duos clavos per medium pectus habens, et galliculas multiformes ex auro et argento factas, et ferens virgam quasi lanista, et ramum viridem in quo erant mala aurea.

9. et petiit silentium et dixit: Hic Aegyptius, si hanc vicerit, occidet illam gladio; haec, si hunc vicerit, accipiet ramum istum.

10. et recessit. et accessimus ad invicem et coepimus mittere pugnos. ille mihi pedes adprehendere volebat; ego autem illi calcibus faciem caedebam.

11. et sublata sum in aere et coepi eum sic caedere quasi terram non calcans. at ubi vidi moram fieri, iunxi manus ut digitos in digitos mitterem et apprehendi illi caput; et cecidit in faciem et calcavi illi caput.

12. et coepit populus clamare et favisores mei psallere. et accessi ad lanistam et accepi ramum.

13. et osculatus est me et dixit mihi: Filia, pax tecum. et coepi ire cum gloria ad portam Sanavivariam. et experrecta sum.

14. et intellexi me non ad bestias, sed contra diabolum esse pugnaturam; sed sciebam mihi esse victoriam.

15. hoc usque in pridie muneris egi; ipsius autem muneris actum, si quis voluerit, scribat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License