Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymous
Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis

IntraText CT - Text

  • -11-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-11-

 

1. Sed et Saturus benedictus hanc visionem suam edidit, quam ipse conscripsit.

2. Passi, inquit, eramus, et exivimus de carne, et coepimus ferri a quattuor angelis in orientem, quorum manus nos non tangebant.

3. ibamus autem non supini sursum versi, sed quasi mollem clivum ascendentes.

4. et liberato primo mundo vidimus lucem inmensam, et dixi Perpetuae (erat enim haec in latere meo): Hoc est quod nobis Dominus promittebat: percepimus promissionem.

5. et dum gestamur ab ipsis quattuor angelis, factum est nobis spatium grande, quod tale fuit quasi viridiarium arbores habens rosae et omne genus flores.

6. altitudo arborum erat in modum cypressi, quarum folia cadebant sine cessatione.

7. ibi autem in viridiario alii quattuor angeli fuerunt clariores ceteris: qui, ubi viderunt nos, honorem nobis dederunt, et dixerunt ceteris angelis, Ecce sunt, ecce sunt, cum admiratione. et expavescentes quattuor illi angeli qui gestabant nos, deposuerunt nos.

8. et pedibus nostris transivimus ad stadium via lata.

9. ibi invenimus Iocundum et Saturninum et Artaxium, qui eadem persecutione vivi arserunt, et Quintum, qui et ipse martyr in carcere exierat. et quaerebamus de illis, ubi essent.

10. ceteri angeli dixerunt nobis: Venite prius, introite, et salutate Dominum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License