1. Circa Felicitatem vero
et illi gratia domini eiusmodi contigit.
2. cum octo iam mensium
ventrem haberet (nam praegnans fuerat adprehensa), instante spectaculi die in
magno erat luctu ne propter ventrem differretur (quia non licet praegnantes
poenae repraesentari) et ne inter alios postea sceleratos sanctum et innocentem
sanguinem funderet.
3. sed et conmartyres
graviter contristabantur ne tam bonam sociam quasi comitem solam in via eiusdem
spei relinquerent.
4. coniuncto itaque unito gemitu ad Dominum orationem
fuderunt ante tertium diem muneris.
5. statim post orationem dolores invaserunt. et cum pro naturali difficultate octavi mensis in partu
laborans doleret, ait illi quidam ex ministris cataractariorum: Quae sic modo
doles, quid facies obiecta bestiis, quas contempsisti cum sacrificare noluisti?
6. et illa respondit: Modo ego patior quod patior; illic
autem alius erit in me qui patietur pro me, quia et ego pro illo passura sum.
7. ita enixa est puellam, quam sibi quaedam soror in
filiam educavit.
|