Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymous
Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis

IntraText CT - Text

  • -17-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-17-

 

1. Pridie quoque cum illam cenam ultimam quam liberam vocant, quantum in ipsis erat, non cenam liberam sed agapem cenarent, eadem constantia ad populum verba iactabant, comminantes iudicium Dei, contestantes passionis suae felicitatem, inridentes concurrentium curiositatem, dicente Saturo: Crastinus satis vobis non est? quid libenter videtis quod odistis? hodie amici, cras inimici. notate tamen vobis facies nostras diligenter, ut recognoscatis nos in die illo.

2. ita omnes inde adtoniti discedebant, ex quibus multi crediderunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License