1. Illuxit dies victoriae illorum, et
processerunt de carcere in amphitheatrum quasi in caelum hilares, vultu decori,
si forte gaudio paventes non timore.
2. sequebatur Perpetua lucido vultu et placido incessu
ut matrona Christi, ut Dei delicata, vigore oculorum deiciens omnium
conspectum.
3. item Felicitas, salvam se peperisse gaudens ut ad
bestias pugnaret, a sanguine ad sanguinem, ab obstetrice ad retiarium, lotura
post partum baptismo secundo.
4. et cum ducti essent in
portam et cogerentur habitum induere, viri quidem sacerdotum Saturni, feminae
vero sacratarum Cereri, generosa illa in finem usque constantia repugnavit.
5. dicebat enim: Ideo ad
hoc sponte pervenimus ne libertas nostra obduceretur; ideo animam nostram
addiximus, ne tale aliquid faceremus; hoc vobiscum pacti sumus.
6. agnovit iniustitia iustitiam: concessit tribunus. quomodo erant, simpliciter inducerentur.
7. Perpetua psallebat caput iam Aegyptii calcans. Revocatus
et Saturninus et Saturus populo spectanti
comminabantur.
8. dehinc ut sub conspectu Hilariani pervenerunt, gestu
et nutu coeperunt Hilariano dicere: Tu nos, inquiunt, te autem Deus.
9. ad hoc populus exasperatus flagellis eos vexari per
ordinem venatorum postulavit; et utique gratulati sunt quod aliquid et de
dominicis passionibus essent consecuti.
|