1. Puellis autem ferocissimam vaccam
ideoque praeter consuetudinem conparatam diabolus praeparavit, sexui earum
etiam de bestia aemulatus.
2. itaque dispoliatae et reticulis indutae producebantur.
horruit populus alteram respiciens puellam delicatam,
alteram a partu recentem stillantibus mammis.
3. ita revocatae et discinctis
indutae. prior Perpetua iactata est et concidit in lumbos.
4. et ubi sedit, tunicam a latere
discissam ad velamentum femoris reduxit pudoris potius memor quam doloris.
5. dehinc acu requisita et
dispersos capillos infibulavit; non enim decebat martyram sparsis capillis
pati, ne in sua gloria plangere videretur.
6. ita surrexit et elisam
Felicitatem cum vidisset, accessit et manum ei tradidit et suscitavit illam. et
ambae pariter steterunt.
7. et populi duritia devicta, revocatae sunt in portam
Sanavivariam.
8. illic Perpetua a quodam tunc catechumeno Rustico
nomine qui ei adhaerebat, suscepta et quasi a somno expergita (adeo in spiritu
et in extasi fuerat) circumspicere coepit et stupentibus omnibus ait: Quando,
inquit, producimur ad vaccam illam nescioquam?
9. et cum audisset quod iam evenerat, non prius credidit
nisi quasdam notas vexationis in corpore et habitu suo recognovisset.
10. exinde accersitum fratrem suum et illum catechumenum,
adlocuta est dicens: In fide state et invicem omnes diligite, et
passionibus nostris ne scandalizemini.
|