Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymous
Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis

IntraText CT - Text

  • -6-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-6-

 

1. Alio die cum pranderemus, subito rapti sumus ut audiremur. et pervenimus ad forum. rumor statim per vicinas fori partes cucurrit et factus est populus inmensus.

2. ascendimus in catastam. interrogati ceteri confessi sunt. ventum est et ad me. et apparuit pater ilico cum filio meo et extraxit me de gradu dicens: Supplica. miserere infanti.

3. et Hilarianus procurator, qui tunc loco proconsulis Minuci Timiniani defuncti ius gladii acceperat, Parce, inquit, canis patris tui, parce infantiae pueri. fac sacrum pro salute imperatorum.

4. et ego respondi: Non facio. Hilarianus: Christiana es? inquit. et ego respondi: Christiana sum.

5. et cum staret pater ad me deiciendam, iussus est ab Hilariano proiciet virga percussus est. et doluit mihi casus patris mei quasi ego fuissem percussa; sic dolui pro senecta eius misera.

6. tunc nos universos pronuntiat et damnat ad bestias; et hilares descendimus ad carcerem.

7. tunc quia consueverat a me infans mammas accipere et mecum in carcere manere, statim mitto ad patrem Pomponium diaconum, postulans infantem. sed pater dare noluit.

8. et quomodo Deus voluit, neque ille amplius mammas desideravit neque mihi fervorem fecerunt ne sollicitudine infantis et dolore mammarum macerarer.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License