Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Anonymous Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis IntraText CT - Text |
|
|
-15-
1. Circa Felicitatem vero et illi gratia domini eiusmodi contigit. 2. cum octo iam mensium ventrem haberet (nam praegnans fuerat adprehensa), instante spectaculi die in magno erat luctu ne propter ventrem differretur (quia non licet praegnantes poenae repraesentari) et ne inter alios postea sceleratos sanctum et innocentem sanguinem funderet. 3. sed et conmartyres graviter contristabantur ne tam bonam sociam quasi comitem solam in via eiusdem spei relinquerent. 4. coniuncto itaque unito gemitu ad Dominum orationem fuderunt ante tertium diem muneris. 5. statim post orationem dolores invaserunt. et cum pro naturali difficultate octavi mensis in partu laborans doleret, ait illi quidam ex ministris cataractariorum: Quae sic modo doles, quid facies obiecta bestiis, quas contempsisti cum sacrificare noluisti? 6. et illa respondit: Modo ego patior quod patior; illic autem alius erit in me qui patietur pro me, quia et ego pro illo passura sum. 7. ita enixa est puellam, quam sibi quaedam soror in filiam educavit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |