Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymous
Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis

IntraText CT - Text

  • -19-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-19-

 

1. Sed qui dixerat: Petite et accipietis, petentibus dederat eum exitum quem quis desideraverat.

2. nam, si quando inter se de martyrii sui voto sermocinabantur, Saturninus quidem omnibus bestiis velle se obici profitebatur, ut scilicet gloriosiorem gestaret coronam.

3. itaque in commissione spectaculi ipse et Revocatus leopardum experti etiam super pulpitum ab urso vexati sunt.

4. Saturus autem nihil magis quam ursum abominabatur; sed uno morsu leopardi confici se iam praesumebat.

5. itaque cum apro subministraretur, venator potius qui illum apro subligaverat, subfossus ab eadem bestia post dies muneris obiit; Saturus solummodo tractus est.

6. et cum ad ursurn substrictus esset in ponte, ursus de cavea prodire noluit. itaque secundo Saturus inlaesus revocatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License