Quo dolore et
verecundia Christiani commoti, iterum post quatuor dies contra praefatum
exercitum in loco, qui dicitur Aescesdun, quod Latine «mons fraxini» interpretatur, totis viribus
et plena voluntate ad proelium prodeunt. Sed pagani, in duas se turmas
dividentes, aequali testudines parant -- habebant enim tunc duos reges et
multos comites -- concedentes mediam partem exercitus duobus regibus et alteram
omnibus comitibus. Quod Christiani cernentes, et etiam ipsi exercitum in duas
turmas oppido dividentes, testudines non segnius construunt. Sed Aelfred citius
et promptius cum suis, sicut ab his, qui viderunt, veredicis referentibus
audivimus, ad locum proelii advenit: nimirum erat enim adhuc frater suus
Aethered rex in tentorio in oratione positus, audiens missam, et nimium
affirmans se inde vivum non discessurum antequam sacerdos missam finiret, et
divinum pro humano nolle deserere servitium; et ita fecit. Quae regis Christiani fides
multum apud Dominum valuit, sicut in sequentibus apertius declarabitur.
|